Liber Job*

Caput 12: Versus 20

Commutans labium veracium.Quia saepe hi, qui coelestia praedicando veraces erant, dum temporalia diligunt, ad terrena diligenda corruunt, labium veracium commutatur. Vel de Judaeis potest intelligi, qui ante veraces Christum venturum nuntiaverunt, se praesentem hunc negaverunt.Et doctrinam.Ibid.Doctrina senum ablata est, quia Judaei nequaquam ea credendo secuti sunt, quae patres suos praedixisse meminerunt.
(* Traductions européennes)